- BRANCA Ursina
- BRANCA UrsinaHerbariis nostris dicitur acanthus topiatia, a similitudine, quam habent huius herbae folia, cum pedibus ursorum anterioribus: branca enim pedem significat, apud citimae aetatis Scriptores, ex Latina voce brachium.Unde brachia arborum hodieque brancas vocant Galli et brancolare inde Itali dicunt, manibus iter praetenrare. An vero acanthus Veter. sit branca ursina hodierna, dubitant eruditi. Ut enim multa congrunnt, ita non omnia. Illud maxime contrarium, quod branca ursina aculeata est, acanthus prorsus fine spinis erat, topiaria scil. illa et urbana Nam silvestris aculeis non carebat ut ex Plinio discimus, qui diserte tradit genus alterum laeve esse, alterum aculeatum, quorum illud absolute ἄκανθον nominat Dioscroides, alias melamphyllum quoque et paederota vocabant. Nascitur autem haec acanthus in παραδείςοις seu hortis, crepidines marginum pulvinorumque toros vestiens: quammollem dixit Poeta, quod lenta esset et in opere topiatio flecti facilis: Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 534. Coeterum brancam seu manum ursinam ἄρκτου χεῖρα, ut Neotericorum quidam appellat, esui optimam et in delitiis fuisse, idem docet. p. 218. Vide quoque Auctorem Anonym. Sinae et Europae, c. de Animalibus, etc infra voce Ursus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.